monumenta.ch > Ambrosius > CAPUT XVII. > Sapientia, 13 > sectio 15 > sectio 33 > 52 > sectio 9 > CAPUT XV.
Ambrosius, De excidio urbis Hierosolymitanae, LIBER TERTIUS., , XIV. <<<     >>> XVI.

CAPUT XV.

1 Iotapatae quoque quadragesimo et octavo die facta irruptione primo diluculo, cum adhuc multo superioris diei fessi labore requiescerent, primus omnium Titus cum Sabino ingressus, caeteris viam praebuit.
2 Comprehensisque superioribus locis, in angustiis platearum passim, et ignari adhuc factae irruptionis feriebantur.
3 Alii in suis stratis, alii expergefacti, alii vigilantes, sed inedia ac somno soluti poenas dabant.
4 Adhuc tamen totam urbem vis latebat malorum.
5 Sed ubi exercitus ingressus militari infremuit ululatu, ad solum fere subeundae mortis affectum insurrexerunt.
6 Et si qui superiora petere tentaverant, repulsi caedebantur; et quibus ulciscendi vis suppetere poterat, ipsa coarctatio vindictam ademerat; et si qui resistere parabant irruentibus supra se aliis, bello abscondebantur.
7 Alii multo fessi certamine, demissis manibus sese offerebant vulneri, ut vel morte tam feralibus malorum suorum spectaculis eriperentur.
8 Hac deceptus securitate pereuntium centurio Antonius, rogatus a quodam, qui in spelaea confugerat, ut ei dexteram daret, obsidem veniae et salutis sequestram: porrexit illico, doli negligens, et vae miser! nimium securus triumphi: sed ille incautum spiculo ferit, et statim transfigit, ne impleta esset incruenta Romanis victoria.
9 Illo ipso die interfecti omnes, quicumque inventi.
10 Sequentibus autem diebus etiam de hypogeis et caeteris defossis specubus producebantur, vel ibidem exstinguebantur, exceptis parvulis ac mulieribus.
11 Caesa, per omnes dies, quadraginta millia, quae numero comprehensa sunt; in captivitatem deducti mille et ducenti; eversa et igni exusta est civitas, et castella eius omnia, anno imperii Neronis XIII. Iosephus interea inter favillas urbis in quodam lacu delitescebat, haud inscius quod quasi dux adversi agminis studiosius requireretur.
12 Egressus die secundo, ubi septa advertit omnia, revertitur in lacum.
13 Tertio die mulier quaedam reperta, cognitas sibi Iosephi latebras, quaerentibus demonstravit (sed in lacu quadraginta viri, qui eo confugerant, sese tegebant).
14 Qui ubi advertebant Iosephum, primo per Paulinum et Gallicanum a Vespasiano ad spem salutis vocari, postea per Nicanorem, qui Iosepho veteris amicitiae gratia copulabatur, et ideo missus, ut dexteram daret, promptius officium mandati muneris exsequebatur: circumfusi Iosephum talibus adoriebantur sermonibus: